- CAESARIATI equis Numidae
- CAESARIATI equis Numidaememorantur Tertulliano de Pallio c. 4. Unde apud aliquos Numidas, etiam equis caesariatos, iuxtae cutem tonsor et cultri vertex solus immunis; Ubi Carthaginenses alloquens, dicere vult; unde apud nos, qui vicini Numidis, et paene Numidae estis, iuxta cutem tondendi mos inolevit, cum Numidae vicini vestri, non tantum naturalem Caesariem alant, sed etiam alienâ Caesarie, equinis nimirum iubis, caput ornare soleant. Non itaque haec verba sic accipienda, ut Numidae non suam tanturn, sed etiam equorum caesariem aluisse dicantur: Nam neque Caesaries de equis dicitur; nec si diceretur, soli Numidae illam nutriissent, sed et illi Graeci quoque, quorum tonsuram hîc Carthaginensibus exprobrat Tertullianus. Nempe, cum Graeci elegantiores strictim tondetentur: Numidae contraria omnia sequuti, non solum capita sua non tondebant, nec strictim, nec per pectinem, sed etiam praeter naturalem caesariem, equinas caudas, quasi alteram caesariem, in capite gestabanot. Hoc est, quod Scriptor hic ait, Numidas equis caesaeriatos esse, equinis seil. iubis aut caudis cristatos. Poeta.---- cristaque hirsutus equinâ.Ι῞ππουριν Graeci huiusmodi cristam vocant. Fecerunt autem id Numidae, utpote militares: militare enim Caesariem alere. Unde, cum ingenui et palaestrici adolescentes comâ circumtonsâ, seu cumcapillatura in orbem tonsâ, ad instar coronae, quam ςτφάνην, item περιδρομον Graeci vocabant, introducerentur in Comoedia: Milites caesariati erant, ut colligere est ex Plauti Milite glorioso, Actu 3. sc. 1. v. 172. Hinc ἐπίσειςτοι appellati, quod longani comam quaterent, Polluci. Vide Salmas. Not. ad loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.